monumenta.ch > Tertullianus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 47, 7
Itaque et ridemur Deum praedicantes iudicaturum. Sic enim et poetae et philosophi tribunal apud inferos ponunt. Si gehennam comminemur, quae est ignis arcani subterraneus ad poenam thesaurus, proinde decachinnamur. Sic enim et Pyriphlegethon apud mortuos amnis est. Et si paradisum nominemus , locum divinae amoenitatis recipiendis sanctorum spiritibus destinatum, maceria quadam igneae illius zonae a notitia orbis communis segregatum, Elysii campi fidem occupaverunt.